Epistola I ad Corinthos*

Caput 13: Versus 12

Nunc.Imagines veritatis per fidem videntur.Tunc autem facie ad faciem.Id est res ipsae manifeste videbuntur.Tunc cognoscam.Id est videbo promissa,sicut ipse est,hoc est praesentem ad Deum esse, ubi Christus est. Vel sicut praescitus sum cognoscere quod modo est secretum,Speculum.Est anima: speculum vi cujus aliquo modo Deum noscimus, sed obscure.Aenigma.Est autem aenigma non omnis, sed obscura allegoria. Unde sicut per speculum significavit imaginem, ita nomine aenigmatis similitudinem quamvis, sed obscuram et ad percipiendum difficilem intelligit.
(* Traductions européennes)